monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7 > 51 > sectio 11 > sectio 58 > sectio 551 > sectio 42 > 54 > bnf9389.143 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, 24, 2
Quae cum spiritu fortitudinis ita tangitur, ut initium operum perfectionemque eorum cum fine ipsorum ubique contempletur, ab illis quae mala sunt declinat, et sic corpori in quo habitat suavitatem supernorum donorum inducit, per quae omnia membra illius ad honestatem inducit, quoniam vires eius per fortitudinem potestatis Dei in unum coadunatae sunt.